Vulgata Clementina

LIBER ESDRÆ IV 1

1 Liber Esdræ prophetæ secundus, filii Sarei, filii Azarei, filii Helciæ, filii Sadaniæ, filii Sadoch, filii Achitob,

2 filii Achiæ, filii Phinees, filii Heli, filii Ameriæ, filii Asiel, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziæ, filii Borith, filii Abisei, filii Phinees, filii Eleazar,

3 filii Aaron, ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxerxis regis Persarum.

4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens,

5 Vade, et nuncia populo meo facinora ipsorum, et filiis eorum iniquitates, quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum:

6 quia peccata parentum ipsorum in illis creverunt. Obliti enim ei sacrificaverunt diis alienis.

7 Nonne ego eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis? Ipsi autem irritaverunt me, et consilia mea spreverunt.

8 Tu autem excute comam capitis tui, et projice omnia mala super illos: quoniam non obedierunt legi meæ. Populus autem est indisciplinatus.

9 Usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?

10 Reges multos propter eos subverti. Pharaonem cum pueris suis, et omnem exercitum ejus percussi.

11 Omnes gentes a facie eorum perdidi, et in Oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi, et omnes adversarios eorum interfeci.

12 Tu vero loquere ad eos, dicens: Hæc dicit Dominus.

13 Nempe ego vos per mare transmeavi, et plateas vobis initio munitas exhibui. Ducem vobis dedi Moysen, et Aaron sacerdotem:

14 lucem vobis per columnam ignis præstiti, et magna mirabilia feci in vobis: vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.

15 Hæc dicit Dominus omnipotens: Coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis:

16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis.

17 Ubi sunt beneficia, quæ præstiti vobis? Nonne in deserto cum esuriretis, proclamastis ad me,

18 dicentes, Ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Ægyptiis, quam mori in deserto hoc.

19 Ego dolui gemitus vestros, et dedi vobis manna in escam. Panem angelorum manducastis.

20 Nonne cum sitiretis, petram excidi, et fluxerunt aquæ in saturitate? propter æstus foliis arborum vos texi.

21 Divisi vobis terras pingues: Chananæos, et Pherezæos, et Philisthæos, a facie vestra projeci: quid faciam vobis adhuc: dicit Dominus?

22 Hæc dicit Dominus omnipotens. In deserto cum essetis in flumine Amorrhæo sitientes, et blasphemantes nomen meum,

23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aquam, dulce feci flumen.

24 Quid tibi faciam Jacob? Noluisti obedire Juda. Transferam me ad alias gentes, et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.

25 Quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. Petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor.

26 Quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. Maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.

27 Non quasi me dereliquistis, sed vosipsos, dicit Dominus.

28 Hæc dicit Dominus omnipotens, Nonne ego vos rogavi, ut pater filios, et ut mater filias, et ut nutrix parvulos suos,

29 ut essetis mihi in populum, et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios, et ego vobis in patrem?

30 Ita vos collegi, ut gallina pullos suos sub alas suas. Modo autem quid faciam vobis? Projiciam vos a facie mea.

31 Oblationem cum mihi attuleritis, avertam faciem meam a vobis. Dies enim festos vestros, et neomenias et circumcisiones repudiavi.

32 Ego misi pueros meos, prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis, et laniastis corpora eorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.

33 Hæc dicit Dominus omnipotens, Domus vestra deserta est: Projiciam vos sicut ventus stipulam,

34 et filii procreationem non facient: quoniam mandatum meum neglexerunt, et quod malum est coram me, fecerunt.

35 Tradam domos vestras populo venienti, qui me non audientes credunt: quibus signa non ostendi, facient quæ præcepi.

36 Prophetas non viderunt, et memorabuntur iniquitatum eorum.

37 Testor populi venientis gratiam, cujus parvuli exultant cum lætitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credentes quæ dixi.

38 Et nunc frater aspice, quæ gloria: et vide populum venientem ab oriente,

39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac, et Jacob, et Osee, et Amos, et Michææ, et Joël, et Abdiæ, et Jonæ,

40 et Nahum, et Habacuc, Sophoniæ, Aggæi, Zachariæ, et Malachiæ, qui et angelus Domini vocatus est.