ESTICOMETRIA DE CÉLIO SEDÚLIO

Paraphrasis Decreti De libris recipiendis, et non recipiendis ex opere inedito codicis vaticani.

Duobus sine dubio modis tota scriptura intelligenda est Primus itaque modus est intelligendi, ut sunt libri, qui scribendi, legendi, retinendi sunt, ecclesia catholica intelligat. Secundus autem modus est, ut qui sunt libri, qui nec legendi, nec scribendi, nec recipiendi sunt, sciat. Ordo itaque divinorum librobum, quos ecclesia catholica scribere, legere, recipere debet, secundum traditionem sanctorum virorum, et ortodoxorum Patrum, hoc est, Gelasii Papae cum LXX. episcopis eruditissimis viris in sede apostolica urbis Romae, et secundum traditionem S. Athanasii episcopi Alexandriae civitatis.

2. Hoc est, vetus testamentum, quod Thorath hebraice, Nomos graece, Lex latine appellatur. [Primus liber, qui Bresith hebraice, Genesis graece, Generatio latine dicitur,] numero versuum IIII CCC VIIII. Secundus liber, qui Helismoth hebraice, Exodus graece, Exitus latine vocatur, numero versuum III CCC. Tertius liber, qui Vaiechra hebraice dicitur, et apud nos Leviticus appellatur, numero versuum II. D. II.

3. Quartus liber, qui Viciedaber hebraice, Rhythmos graece, Numerus latine vocatur, numero versuum III. D. XXX. Quintus liber, qui Abdabarim hebraice, Deuteronomium graece, Secunda Lex latine, numero versuum III. C. Hi sunt V. libri Moysi, qui apud graecos Pentateuchum appellantur, quod latine sonat V. libri. Penta enim graece V. latine dicitur: teuchus autem graece liber latine intelligitur.

4. Sextus itaque liber, qui hebraice Iosue ben Nun, graece autem Soter bar Nun, latine vero Salvator filius Nun dicitur, numero versuum I. CC. LXXXI. Septimus autem liber, qui apud hebraeos Sophin, et apud latinos Iudicum vocatur, numero versuum II. CLI.

5. Hi VII. libri legis, quos graeci Heptateuchos appellant: hepta enim graece VII. latine; teuchos graece libri, vel libros latine, quos latini currupte, et stricte Eptaticum vocant. Post hos VII. libros IIII. libri Regnum sequuntur, qui apud hebraeos appellantur duo libri Samuhel, et duo secundi Malachim. Ex nomine iudicis eorum Samuhel duos libros primos Regum appellauerunt, et secundum proprietatem linguae eorum duos alios libros Malachim vocauerunt. Samuhel pretium dei interpretatur, Malachim regum latine dicitur. Primus ergo regum liber numero versuum II. D. Secundus numero versuum CCCC. XLIII. Tertius vero numero versuum II. D. Quartus vero numero versuum II. D. C. Nomina itaque librorum, qui per istos XI. libros sequuntur, haec sunt.

6. Dibre haiamin hebraice, Paralipomenon graece, Praetermissorum, vel Verba dierum latine: qui dividitur in duos libros. Primus numero versuum II. CCLXX. Secundus numero versuum III. Esdrae libri duo sunt. Primus numero versuum I. CCXL. Secundus numero I. DCCC. Psalmorum liber, qui Nabla hebraice, graece, Organum latine dicitur numero versuum V. C.

7. Salomonis libri tres. Primus Masloth hebraice, Parabolae graece, Proverbia latine dicitur, numero versuum I. DCCLX. Secundus, qui Coeleth hebraice, Ecclesiastes graece, Concionator latine vocatur, numero versuum I. D. CC. XL. Tertius, qui Sirasirim dicitur, latine autem Canticum Canticorum vocatur, numero versuum CC. LXXX. Sapientia, quae dicitur Salomonis, numero versuum I. LXXX. Sapientia Iesu filii Sirach, numero versuum II. D. CCC. Liber Iob numero versuum I. DCC., si autem cum asteriscis II. DCC. Liber Tobi, qui inter agiographa ponitur, numero versuum I.

8. Prophetae maiores quatuor sunt, quorum libri nominantur nominibus eorum. Esaias hebraice, Salus Domini latine dicitur, numero versuum DCCC. XXX. Hieremias hebraice, Excelsus Domini latine vocatur, numero versuum III. DCCCX. Ezechiel hebraice, Fortitudo Domini latine nominatur, numero versuum IIII. Daniel hebraice, Iudicium Domini latine appellatur, numero versuum I. DCC.

9. Baruch hebraice, id est XII. prophetarum liber unus, numero versuum III. DCCC. Prophetarum omnium libri simul cum capitulis suis numero versuum XVIIII. CLXXV.

10. Hester libri duo. Primus numero versuum DCCL. Secundus numero versuum II. Machabaeorum libri IIII. sunt. Primus numero versuum D. XXV. Secundus numero versuum DCCC. Tertius numero versuum D. CI. Quartus numero versuum I. CC.

11. Iudith liber numero versuum I. DCCC. Veteris testamenti libri simul numero versuum LXXII. CCCXLVIII.

12. Novi testamenti libri hi sunt: IIII. Evangelia, qui ex magistrorum nomine sunt nominati: Matthaeus hebraice, donatus latine dicitur, numero versuum II. D. C. Marcus excelsus interpretatur numero versuum I. DCC. Lucas iste consurgens interpretatur numero versuum II. DCCC. Iannes gratia dei interpretatur numero versuum II. CCC. Actus Apostolorum numero versuum II. DCCC.

13. Epistolae Apostolorum canonicae VII. numero versuum CCXX. Epistolae Pauli Apostoli XIIII. numero versuum V. C. I. Apocalypsis Ioannis Apostoli, quae interpretatur revelatio, numero versuum XX. CCCXX. Utriusque testamenti simul libri numero versuum XCII. D. CLXVIII.

14. Post itaquae hos libros canonicos veteris, et novi testamenti, quos breviter diximus, opuscula sancta santorum, et catholicorum, et beatorum virorum, quae ecclesia catholica ab ortu solis usque ad occasum scribit, et legit, et recipit, dicamus.

15. Opuscula itaaque, id est, libri beati Caecelii Cypriani martyris Carthaginensis episcopi.

16. Et opuscula Basilii Cappadociae episcopi: et opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi.

17. Et opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi: et opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi.

18. Et opuscula tam innumerabilia beati Augustini Hipponeregiensis episcopi: et opuscula beatissimi Hieronymi presbyteri: et opuscula beati Prosperi, viri religiosissimi: et opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi.

19. Item opuscula beati Leonis Papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata, fide, et devotione recipienda sunt.

20. Item opuscula, atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in ecclesia romana clare, et celebriter sine dubitatione, et sine errore retinentur, et usque hodie leguntur.

21. Item epistolae, quas beatissimi Papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum consolatione ediderunt, venerandas, suscipiendasque dicimus. Inter quos, quasi sol inter sidera, beatae memoriae Sanctus Gregorius Papa totius orbis ecclesiis refulsit: qui mellifluos libros, et luculentissimas homilias (non dico ipsum, sed Spiritum sanctum per ipsum locutum fuisse, et in digitis eius haec scripsisse) cunctis christianis celeberrime conscripsit. Haec omnia opuscula, quae supra diximus, tota fide, et tota devotione omnibus christianis legenda, scribenda sunt, atque recipienda.

22. Item sanctorum martyrum gesta, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus confessionum triumphis irradiant. Quis ista catholicorum dubitet maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec in suis viribus, sed dei gratia, et adjutorio universa tolerasse?

23. Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta romana ecclesia non leguntur: quia eorum, qui conscripserunt, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus, et idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuit, esse putantur.

24. Sic Cyriaci, et Julitae, sic Georgii, et aliorum huiusmodi passiones, quae ab haereticis perhibentur conscriptae.

25. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occario, in sancta ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres, et eorum gloriosos agones, qui Domino magis noti sunt, quam hominibus, omni devotione veneramur.

26. Item Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium Eremitarum, quas tamen vir beatissimus Hieronymus conscripsit, et recepit, cum omnia honre suscipimus.

27. Item Actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet scriptoris nomem ignoretur, a multis tamen urbis Romae catholicis legi novimus: et pro hoc quoque vsu multae haec imitantur ecclesiae.

28. Item scriptura de inventione Dominicae crucis, et alia de inventione capitis Joannis Baptistae novellae quidem revelationes sunt, et nonnilli eas catholici legunt.

29. Sed quum haec ad catholicorum manus pervenerint, beati Pauli Apostoli praecedat sententia: Omnia probate; quod est, tenete.

30. Item vir religiosus Ruffinus plurimos ecclesiastici operis edidit libros: nonnullas eitam scripturas interpretatus est. Sed quum beatus Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notauerit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire congnoscimus. Et non solum de Ruffino, sed etiam de universis, quos vir saepius nominatus zelo dei, et fidei religione reprehendit.

31. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus recepit, legenda suscipimus. Reliqua autem cum auctore suo dicimus esse renuenda.

32. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque eiusdem historiae ecclesiasticae libri: quamvis in primo narrationis libro tepuerit, et post in laudibus, atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum reprehensibilem; propter rerum tamen subsequentium notitiam, que ad instructionem pertinet, usquequaque non dicimus renuendos. De Origenis quoque conversatione sic vir plenus gratia dei beatissimus Marticus ait: In ea vero, qua jure reprehenditur, nemo deformius errasse doceatur.

33. Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinauit historiam, miraque brevitate contexuit.

34. Item venerandi viri Sedulii episcopi paschale opus, quod heroicis versibus descripsit, insigni laude praeferimus. Item Iuvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.

35. Hucusque primus modus, id est, primus ordo recipiendorum librorum. Nunc ergo secundus modus, id est, secundus ordo sequitur de libris non scribendis, nec legendis, nec recipiendis in ecclesia catholica.

36. Notitia itaque librorum apocryphorum incipit, qui non recipiuntur in ecclesia.

37. Ariminensium synodum a Constantino Caesare Constantini Augusti filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc, et nunc, et usqaue in aeternum fonfitemur esse damnatam.

38. In primis Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur S. Clementis, libri numero XII. apocrypha.

39. Et Actus nomine Thomae apostoli apocrypha, libri numero X. Item Actus nomine Petri apocrypha. Actus nomine Philippi apostoli apocrypha.

40. Evangelium nomine Thaddaei, et Evangelium nomine Barnabae, et Evangelium nomine Iacobi minoris, et Evangelium nomine Petri apostoli.

41. Et Evangelium nomine Thomae apostoli, quo Manichaei utuntur: et Evangelium nomine Bartholomaei apostoli, et Evangelium nomine Andreae apostoli, et Evangelium, quod falsauit Lucianus: haec omnia Evangelia apocrypha, exceptis IIII., Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes.

42. Liber de infantia Salvatoris, et de Maria, uel obstetrice apocrypha.

43. Liber, qui appellatur Pastoris, apocrypha. Libri omnes, quos fecit Lucianus, diaboli discipullus, apocrypha. Liber, qui appellatur Fundamentum, et liber, qui appellatur Thesaurus.

44. Et liber de filiabus Adae, et liber, qui appellatur Teclae, et Pauli apostoli, hi omnes libri apocrypha sunt.

45. Liber, qui appellatur Nepotis, et liber Proverbiorum, qui ab haereticis conscriptus est, et S. Xysti nomine praenotatur, apocrypha sunt. Revelatio, quae dicitur Thomae apostoli, et Revelatio, que dicitur Pauli apostoli, et Revelatio, quae dicitur Pauli apostoli, et Revelatio, quae dicitur Stephani, apocrypha sunt.

46. Liber, qui appellatur Assumptio S. Mariae, et liber qui appellatur Poenitentia Adae, apocrypha sunt. Liber, qui appellatur de Oza gigante, qui cum dracone post diluvium ab haereticis pugnasse perhibetur.

47. Liber, qui appellatur Testimonium Iob; et liber, qui dicitur Poenitentia Origenis; et liber, qui appellatur Poenitentia S. Cypriani.

48. Et liber, qui appellatur Poenitentia Iamnis, et Mambris; et liber, qui appellatur Sors Apostolorum, omnes apocrypha sunt. Liber, qui dicitur Physiologus, qui ab haereticis conscriptus est, et beati Ambrosii nomine praenotatur, apocrypha sunt. Historia Eusebii Pamphili, et liber, qui appellatur Canon Apostolorum, apocrypha.

49. Opuscula Tertulliani, et opuscula Lactantii, et opuscula Africani, et opuscula Postumiani, et Galli apocrypha sunt. Opuscula Montani, et Priscillae, et Maximillae apocrypha.

50. Opuscula omnia Fausti Manichaei, et opuscula alterius Clementis Alexandrini, et opuscula Thascii Cypriani.

51. Et opuscula Arnobii, et opuscula Fausti Regiensis Galliarum, omnia apocrypha sunt. Opuscula Frumentini caeci, et Anticonii, et Cassiani presbyteri Galliarum, et Victorini Pictauiensis.

52. Et Centones de Christo Virgilianis compaginati versibus, haec omnia apocrypha sunt. Episola Iesu ad Abagarum regem, et epistola Abagari ad Iesum, apocrypha.

53. Scriptura, quae appellatur Salomonis contradictio, apocrypha. Passio Cyrilli, et Iulitae, et Passio Georgii apocrypha. Philacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis arte conscripta sunt.

54. Haec, et his similia, quae Simon magus, Nicolans, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus Samosatenus, Photinus, et Bonosus, et qui similiter eodem errore, decepti sunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus, Manichaeus, Faustus Africanus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabetius, Caelestus, Donatus, Eustatius, Iovanianus, Pelagius, Iulianus Elamensis, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Cynicus, Lampetius, Dioscorus, Eutyches, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculauit, Acacius Constantinopolitanus cum consortibus suis: necon et omnes haereses, quas eorum discipuli, uel schismatici docuerunt, uel conscripserunt, quorum etiam ab omni romana ecclesia catholica, et apostolica eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequcibus sub anathemate, et indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.


FONTE

AREVALO, Faustino, Caelii Sedulii Opera Omnia ... prolegomenis, scholiis, et appendicibus illustrata a Faustino Arevalo, Roma: Biblioteca Universidad Complutense, 1794. p. 429-433.