Tractatus Super Psalmos
PROLOGUS
Tratado sobre os Salmos
PRÓLOGO
15. Testamenti Veteris libri XXII, aut 24. Tres linguae praecipuae.—Et ea causa est ut in viginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur, ut cum litterarum numero convenirent. Qui ita secundum traditiones veterum deputantur, ut Moysi sint libri quinque, Jesu Naue sextus, Judicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum in octavum, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint, sermones dierum Esdrae in undecimum, liber Psalmorum in duodecimum, Salomonis Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum in tertium decimum, et quartum decimum et quintum decimum, duodecim autem Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Jeremias cum Lamentatione et Epistola; sed et Daniel et Ezechiel et Job et Hester, viginti et duum librorum numerum consumment. Quibusdam autem visum est additis Tobia et Judith viginti quatuor libros secundum numerum Graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta. Quia his maxime tribus linguis sacramentum voluntatis Dei, et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut in his tribus linguis regem Judaeorum Dominum Jesum Christum esse praescriberet (Joan. XIX, 20). Nam quamvis multae barbarae gentes Dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem, et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint: tamen specialiter evangelica doctrina in Romani Imperii, sub quo Hebraei et Graeci continentur, sede consistit.
15. Os 22 ou 24 livros do Antigo Testamento. As três línguas principais. — E esta é a razão pela qual a lei do Antigo Testamento está disposta em vinte e dois livros, para que estejam de acordo com o número das letras do alfabeto. Segundo as tradições dos antigos, estes estão dispostos de tal modo que compreendam os cinco livros de Moisés; Jesus Nave, o sexto; Juízes e Rute, o sétimo; o primeiro e o segundo dos Reinos em oitavo lugar; o terceiro e o quarto em nono; os dois dos Paralipômenos estão em décimo; as palavras dos dias de Esdras em décimo primeiro; o livros dos Salmos em décimo segundo; os Provérbios de Salomão, Eclesiastes, Cântico dos Cânticos em décimo terceiro, décimo quarto e décimo quinto; os doze Profetas em décimo sexto; em seguida, Isaías e Jeremias com Lamentações e a Epístola; como também Daniel, Ezequiel, Jó e Ester completam o número dos vinte e dois livros. Mas a alguns pareceu bem enumerar vinte e quatro livros, segundo o número das letras do alfabeto grego, com a adição de Tobias e Judite, enquanto a língua romana também era incluída no meio entre os hebreus e os gregos. Porque sobretudo nestas três línguas são proclamados o sacramento da vontade de Deus e a expectação de seu ditoso reino: disso resultou o letreiro de Pilatos para indicar nestas três línguas que o Senhor Jesus Cristo era o Rei dos Judeus (João 19, 20). Pois embora muitos povos bárbaros tenham adquirido o conhecimento de Deus segundo a pregação dos apóstolos e a fé das igrejas que hoje permanecem entre eles, contudo a doutrina evangélica está especialmente estabelecida sobre o domínio do Império Romano no qual estão contidos os hebreus e os gregos.
Tractatus Psalmi XIV
14. [...] Idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur: quia in his quae promissa sunt Deo, non est aliquando fallendum (Eccli. XI, 30).
Tractatus Psalmi LII
19. [...] Sed et Daniel presbyteros condemnans, ita dicit: "Non semen Abraham; sed semen Chanaan, et non Juda" (Dan. XIII, 56).
Tractatus Psalmi LXVI
9. [...] Et per Salomonem: "Initium sapientiae timor Domini est" (Eccli. I, 16).
Tractatus Psalmi LXVIII
19. [...] Dominus tamquam ovis ad occisionem ductus, nec maxillas ab alapis nec faciem avertit a sputis, cum, secundum Jeremiam, hic Deus noster est, qui disciplinis omnibus Israel dilecto suo traditis, "postea in terris visus sit, et inter homines conversatus sit" (Baruch. III, 38).
Tractatus Psalmi CXVIII
Littera II. Beth.
8. [...] Paulus apostolus ait: "Inscrutabilia sunt judicia Dei" (Rom. XI, 33), et rursum propheta: "Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia" (Sap. XVII, 1).
Ibid.
Littera V. He.
9. [...] Si Apostoli docent, prior ille docuit: "Constituit enim Sapientia amicos Dei et prophetas" (Sap. VII, 27).
Ibid.
Littera XIX. Koph.
8. [...] Et Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7).
Tractatus Psalmi CXXV
4. [...] Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes (Dan. III, 24 et seqq.), testis Daniel in fame leonum, prophetae prandio saturatus (Dan. XIV, 35); testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (II Machab. VI); testes cum matre sua Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. VII).
6. [...] et cantantes ex lege: "Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi" (Judith. XVI, 3).
Tractatus Psalmi CXXVII
9. Uxor justorum, sapientia. Proverbium quid.— Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: "Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi" (Sap. VIII, 2). Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; hujus sponsae suae opes memorat, dicens: "Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam" (Ibid. 3); et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit (Ibid. 8). Et item: "Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi" (Prov. XXXI, 10). Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat. Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: "Veniet hora, ut jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis" (Joan. XVI, 25). Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: "Judicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis ejus" (Sap. VIII, 2). Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta.
Tractatus Psalmi CXXIX
7. [...] Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15), angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (Ibid., 12).
Tractatus Psalmi CXXXIV
25. [...] Sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem voce consummat, sciens Dominum in servis suis voluntatem ejus operantibus, judicato populo, consolandum. (II Maccab. VI, 21).
Tractatus Psalmi CXXXV
11. [...] Quod autem in omnia temperationis suae spiritu transfusus et penetrans sit, docet Propheta dicens: "Spiritus Dei replevit orbem terrarum" (Sap. I, 7).
Tractatus Psalmi CXL
5. [...] In eo enim libro, qui nobiscum Salomonis inscribitur, apud Graecos autem atque Hebraeos Sapientia Sirach habetur, ita monemur: Ecce circumvalla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis jugum et mensuram (Eccli. XXVIII, 28 et 29).
Psalmorum XV, XXXI et XLI Interpretatio
Tractatus de Psalmo XLI
12. [...] Post praedicationem prophetarum consecuta sunt Dei judicia, et velut vocarunt se in illam vocem quam praemiserat ut sequerentur. Vox cataractae fuit: "Opprimamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et Filium Dei se nominat" (Sap. II, 12) . Altera vox cataractae est: "Sicut ovis ad victimam adductus, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum" (Isa. LIII, 7). Est et alia vox: "Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea" (Psal. XXI, 17). Est et illa vox: "Diviserunt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem" (Ibid. 19): "et in siti mea potaverunt me aceto" (Psal. LXVIII, 22). Et quid necesse est nunc omnes voces cataractarum referre, cum pleni sunt libri prophetarum de contumeliis et passione Domini? Quoniam ergo omnes praedicationes etiam rerum gestarum fides secuta est, in hanc vocem cataractarum abyssus abyssum invocavit, ut suppleret scilicet effectus sonos earum. Igitur quia de talibus abyssis loquebatur propheta, opportune subjungens ait.
De Trinitate
LIBER I
7. [...] In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem, hunc de Deo pulcherrimae sententiae modum propheticis vocibus apprehendit: De magnitudine enim operum, et pulchritudine creaturarum, consequenter generationum conditor conspicitur (Sap. XIII, 5, sec. LXX).
LIBER IV
8. [...] Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42).
16. [...] Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28).
42. Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem, cum dicit: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 36 et seqq.).
LIBER V
39. Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36).
Contra Constantium Imperatorem
6. Hilarius a maledicti suspicione se purgat.—Cesset itaque maledictorum opinio, et mendacii suspicio. Veritatis enim ministros decet vera proferre. Si falsa dicimus, infamis sit sermo maledicus: si vero universa haec manifesta esse ostendimus, non sumus extra apostolicam libertatem et modestiam post longum haec silentium arguentes. Sed temerarium me forte quisquam putabit, quia dicam Constantium antichristum esse. Quisquis petulantiam istud magis quam constantiam judicabit, relegat primum Joannem dixisse ad Herodem, Non tibi licet facere istud (Marc. VI, 18): sciat a Martyre esse dictum regi Antiocho, Tu quidem iniquus de praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitam in resurrectione suscitabit (II Mach. VII, 9): et rursum beata fidelique voce alium increpasse, Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. Patienter sustine, et vide magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid., 16, 17). Et quidem ita pueri. At vero foemina nihil minus perfectis et beatis viris locuta est, dicens: Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. Si enim nobis vivis propter increpationem et correptionem Dominus modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis (Ibid., 31 et seqq.). Non est istud temeritas, sed fides; neque inconsideratio, sed ratio; neque furor, sed fiducia.
Ex Operibus Historicis Fragmentum III
24. [...] Nec Dominum audiunt dicentem: "Peccasti? quiesce." (Eccli. XXI, 1).
Epistola Seu Libellus
VIII
[...] Quod autem aeternus sit homo, qui fit ex corpore et anima, Scripturae plurimis locis docent nos: sed pauca ad exemplum ponam. Salomon clamat dicens: "Deus condidit hominem ad immortalitatem" (Sap. II, 23).
IX
[...] Clamat Propheta dicens: "Et pauperem, et divitem ego feci. Et pro omnibus aequalis cura est mihi" (Prov. XXII, 2, et expressius Sap. VI, 7).