ILDEFONSO DE TOLEDO

De Cognitione Baptismi

CAPUT LXXIX

Qui libri continentur in canone utriusque Testamenti

Totus autem canon Scripturarum, in quo jam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: quinque Moysi, id est, Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon non consequentibus, sed quasi a latere adjunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet adnexa tempora continet, atque ordinem rerum. Sunt aliae tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque inter se convertuntur; sicut est Job, et Tobias, et Esther, et Judith, et Machabaeorum libri duo, et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum; Salomonis tres, Proverbia, Cantica Canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri unus qui Sapientia, et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur; nam Jesu filius Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur: qui tamen, quoniam in divina auctoritate recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie prophetae appellantur, duodecim prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti sunt, pro uno habentur. Quorum Prophetarum nomina sunt haec: Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Deinde quatuor prophetae sunt majorum voluminum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas. Novi autem quatuor libris Evangelii secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis apostoli Pauli, ad Romanos una, ad Corinthios duabus, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses una, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses una, ad Timotheum duabus, ad Titum una, ad Philemonem una, ad Hebraeos una; Petri duabus, tribus Joannis, una Judae, et una Jacobi; Actibus apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno.


FONTE

HILDEFONSI TOLETANI, De Cognitione Baptismi. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus XCVI, Paris: Petit-Montrouge, 1862. p. 140.