Confessionum

Caput 29

Deus imperat continentiam

Et tota spes mea nisi in magna valde misericordia tua. da quod iubes et iube quod vis: imperas nobis continentiam. 'et cum scirem,' ait quidam, 'quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum.' per continentiam quippe conligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod vis.

Confissões

Capítulo 29