De Perpetua Virginitate B. Mariae

Caput 19

Sed quoniam jam e cautibus et confragosis locis enavigavit oratio, pandenda sunt vela, et in epilogos illius irruendum, in quibus sciolus sibi visus, Tertullianum in testimonium vocat, et Victorini Petabionensis episcopi verba proponit. Et de Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiae hominem non fuisse. De Victorino vero id assero, quod et de Evangelistis, fratres eum dixisse Domini, non filios Mariae. Fratres autem eo sensu, quem superius exposuimus, propinquitate, non natura. Verum nugas terimus, et fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectamur. Numquid non possum tibi totam veterum Scriptorum seriem commovere: Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum Martyrem, multosque alios apostolicos et eloquentes viros, qui adversus Ebionem, et Theodotum, Byzantium, Valentinum, haec eadem sentientes, plena sapientiae volumina conscripserunt? Quae si legisses aliquando, plus saperes. Sed melius puto breviter ad singula respondere, quam diutius immorando, volumen extendere.

A Virgindade Perpétua de Maria

Capítulo 19