De Perpetua Virginitate B. Mariae
Caput 24
Rhetoricati sumus, et in morem declamatorum, paululum lusimus. Tu nos, Helvidi, coegisti, qui jam Evangelio coruscante, ejusdem vis esse gloriae virgines et maritatas [Al. maritas]. Et quia arbitror te veritate superatum, ad detractionem vitae meae et ad maledicta converti (solent enim hoc et mulierculae facere, quae victoribus dominis male optant in angulis), illud dico praeveniens, gloriae mihi fore tua convicia, cum eodem quo Mariae detraxisti, ore me laceres, et caninam facundiam servus Domini pariter experiatur et mater.